monumenta.ch > Plinius > sectio 180

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 9, 180
{LXXXV} Nec de anthia pisce sileri convenit quae plerosque adverto credidisse. Chelidonias insulas diximus Asiae scopulosi maris ante promunturium Tauri sitas; ibi frequens his piscis et celeriter capitur uno genere. parvo navigio et concolori veste eademque hora per aliquot dies continuos piscator enavigat certo spatio escamque proicit. quicquid vero mutetur, suspecta fraus praedae est, cavetque quod timuit. cum id saepe factum est, unus aliquando consuetudine invitatus anthias escam adpetit.